- FUNGI
- FUNGIin arboribus nascentes, pro fomitibus olim erant et escae dicebantur. Serv. ex l. Comm. Clodii 4. Fomites assulae ambustae, ligna excavata, a fungis nomine excepto. Unde apud recentiores Graecos Medicos Ι῎ςκαι, h. e. escae, proprie appellantur fungi huiusmodi, quod fomitum usum antiquitus praeberent, vide supra in hac voce. Apud Sinenses etiam in hominum cedunt escam: In Chekiang namqueve, ex monte Tienno, ad Quinsaeum urbem, infinita vis fungorum per totum Imperium defertur, quos sale conditos exsiccant, ac per totum annum servant, dein coquendos aliquandiu aquâ macerant, quo pacto quasi recentes denuo evadunt, Auctor Anon. Sinae et Europae p. 32. Vide quae de boletorum esu, habet ad Suet. Tib. Claud. c. 44. Casaub. At huic usui non sunt Fungi impetriti, h. e. in saxa durissima, priori servatâ formâ, conversi, quales in Museo Kircheriano asservari,tradit Georg. de Sepibus, in Descript. eius p. 33. Sed et sungiformam Capuli Ensium referebant, ut vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.